Ep. 21: De Prima Itineris cum Discipulis Facti Parte (soliloquium)

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

14-04-2023 • 24 mins

Andreas solus Hispaniam relinquens Italiamque petens nave vectus vos alloquor. Discipulos enim in Europam duxi una cum duobus aliis magistris inter ferias vernas quas iam celebramus. Multa mentione digna vidi quae vobis dicere volebam. Quid vos? Umquamne Hispaniam invisistis? Quid illius terrae tibi maxime placuit? Visne Hispaniam invisere? Quid est quod illius terrae videre velis? Qui cibi Hispanici maxime placent? Scribite ad nos!


Hoc est nostrum linktree per quod omnia alia nostra inveniri possunt.


Gratias vobis omnibus agimus!

--- Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/support